narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus
imperarat
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste
est sermo quem praecepit Dominus
si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit
iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit
implebit
mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento
quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si
cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo
obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit
sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et
iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo
quod contradixerit pater
si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de
ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit
reddet quodcumque promiserat
sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit
pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam
propitius ei erit Dominus
vidua et repudiata quicquid voverint reddent
uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni
reddet quodcumque promiserat
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur
promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei
propitius erit
si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium
vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in
arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit
sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim
ut audivit tacuit
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse
iniquitatem eius
istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum
et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate
est vel quae manet in parentis domo